- DADUCHI
- DADUCHIGr. Δαδοῦχοι, Lat. Faciferi, et Ι῾εροφάνται Δᾳδοῦχοι, Doctores sacrorum faciferi, recepta in facris Cereris seu Thesmophoriis olim vocabula, Iul. Pollux Onomast. l. 1. c. 1. n. 31. Sic Calliam Cereris Sacerdotem Δᾳδοῦχον vocat Plutarch. Aristide. Stat. l. 4. sylv. 8. v. 657.Tuque Actaea Ceres, cursu cui semper anheloVotivam taciti quassamus lampada mystae.Origo ritus ab exemplo Cereris quae sub noctem quaerendae filiae laborem, accensâ face, exorsa est: unde sive locata sive prcta, semper cum face cernitur. Martian. de Nupt. l. 2. In eo sistra Nilotica, Eleusiniaque lampas. Et Dianae Segestanae simulacrum dextrâ facem praeferebat. Lact. Firmian. l. 1. c. 21. Quia facibus ex Aetnae vertice accensis Proserpinam Ceres quaesisse in Sicilia dicitur idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Cum istis faculis itaque, luto et furfure obliti currebant, observante Brodaeo. Nec unus gestabat facem, sed currentes sibi mutuo tradebant, hoc modo: Unus ab ara facem accensam manu comprehendens ad certum in templo locum currebat, quo cum pervenisset, alteri successuro et similiter cursuro eandem tradebat, cum verbis, Tibe trado, i.e. Tibi. Quod tamen non de sacris Cereris tantum intelligendum; Athenienses enim tria alia festa cum facibus seu lampadibus agebant, Panathenaea, Vulcanalia et Promethea: primusque iis, in sacrificiis usus Vulcanus fertur, quod is ignis usum primus reperisset et mortalibus ostendisset, ut scribit Ister apud Suidam in voce λαμπάδος. Imo in omnium sacerdocum initiationibus, earum usum viguisse, discimus ex Heliod. l. 9. Interim communior et receptior consuetudo fuit, in Cereris Mysteriis faces gestare. vide Th. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 11. Hinc itaque inter symbola Eleusiniorum sacrorum, Hierophantae, Δᾳδοῦχοι, Praecones, Alii, recensentur Clem. Alex. quem laudat Salmas. ad Solin. ubi multa hanc in rem. Atque hi Ministri erant perquam honesti, sicut contra contempti vilesque οἱ Μητραγύρται, i. e. famuli Idaeae Matris, de quibus vide infra, in voce Metragyrtae; aliquid etiam, ubi de Numenio Nigrino: plura in voce Eleusis. Est autem δᾲς, unde voci origo, proprie τὸ λιπαρώτατον ξύλον, pinguissimum lignum, pini et piceae, id quod, multo unguine piceo imbutum ac plenum, eo caedebatur ad lumina accendenda et faces, in Sacris inprimis, quas inde δᾶδας quoque appellarunt, Salmas. ubi supra p. 505. Unde et in Nuptiis Δάδοφόροι Graecis vocitari sunt, qui cum facibus Sponsam ad lectum usque antecedebant, uti dicemus infra, ubi de Nuptiis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.